Evangelium Secundum Lucam*

Caput 21: Versus 28

His autem fieri incipientibus.Id est, cum plagae crebrescunt, cum terror judicii commotis virtutibus ostenditur.Levate capita.Exhilarate corda vestra, quia, dum finitur mundus cui amici non estis, prope est redemptio quam quaeritis. Quod vero mundus despici debeat, provida comparatione manifestatur.
(* Traductions européennes)